Factum tandem est ut, supra vires etatis de ingenio meo presumens, ad scolarum regimen adolescentulus aspirarem, et locum in quo id agerem providerem, insigne videlicet tunc temporis Meliduni castrum et sedem regiam. Presensit hoc predictus magister meus, et quo longius posset scolas nostras a se removere conatus, quibus potuit modis latenter machinatus est ut priusquam a suis recederem scolis, nostrarum preparationem scolarum prepediret et provisum mihi locum auferret. Sed quoniam de potentibus terre nonnullos ibidem habebat emulos, fretus eorum auxilio voti mei compos extiti, et plurimorum mihi assensum ipsius invidia manifesta conquisivit.
Ab hoc autem scolarum nostrarum tirocinio ita in arte dialetica nomen meum dilatari cepit, ut non solum condiscipulorum meorum, verum etiam ipsius magistri fama contracta paulatim extingueretur. Hinc factum est ut de me amplius ipse presumens ad castrum Corbolii, quod Parisiace urbi vicinius est, quamtotius scolas nostras transferrem, ut inde videlicet crebriores disputationis assultus nostra daret importunitas. Non multo autem interiecto tempore, ex immoderata studii afflictione correptus infirmitate coactus sum repatriare, et per annos aliquot a Francia remotus, querebar ardentius ab his quos dialetica sollicitabat doctrina.
Elapsis autem paucis annis, cum ex infirmitate iam dudum convaluissem, preceptor meus ille Guillhelmus Parisiacensis archidiaconus, habitu pristino commutato, ad regularium clericorum ordinem se convertit; ea ut referebant intentione ut quo religiosior crederetur ad maioris prelationis gradum promoveretur, sicut in proximo contigit, eo Catalaunensi episcopo facto. Nec tamen hic sue conversionis habitus aut ab urbe Parisius aut a consueto philosophie studio revocavit, sed in ipso quoque monasterio ad quod se causa religionis contulerat statim more solito publicas exercuit scolas. Tum ego ad eum reversus ut ab ipso rethoricam audirem, inter cetera disputationum nostrarum conamina antiquam eius de universalibus sententiam patentissimis argumentorum rationibus ipsum commutare, immo destruere compuli. Erat autem in ea sententia de communitate universalium, ut eamdem essentialiter rem totam simul singulis suis inesse astrueret individuis, quorum quidem nulla esset in essentia diversitas sed sola multitudine accidentium varietas. Sic autem istam tunc suam correxit sententiam, ut deinceps rem eamdem non essentialiter sed indifferenter diceret. Et quoniam de universalibus in hoc ipso precipua semper est apud dialeticos questio ac tanta ut eam Porphirius quoque in Ysogogis suis cum de universalibus scriberet definire non presumeret dicens “Altissimum enim est huiusmodi negotium”, cum hanc ille correxerit immo coactus dimiserit sententiam, in tantam lectio eius devoluta est negligentiam, ut iam ad cetera dialectice vix admitteretur quasi in hac scilicet de universalibus sententia tota huius artis consisteret summa.
Hi, this is a comment.
To get started with moderating, editing, and deleting comments, please visit the Comments screen in the dashboard.
Commenter avatars come from Gravatar.